Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec te moueat , quia superius dixit: manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. hinc enim colligis, quia non omnis qui plantat aut qui rigat incrementum dat, sed qui incrementum potest dare potest ipse plantare, sicut gentes plantasse dicitur dominus. ipse enim plantauit qui plantationi donauit effectum, in his tamen qui per fidem Christi domino placere meruerunt, cui soli a patre dicitur deo: filius meus tu es, in te complacui.

qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam conSecuntur. et pulchre ait: complacuit tibi in illis, ut distantia uideatur iure seruata. recte enim deus in filio complacet, quia aequalis est patri nec in ullo decolor inuenitur , quia complacet diuinae iure naturae et unitate substantiae. et recte complacet in filio pater, quia pater honorificatur in filio sicut in patre filius. in nobis autem deo complacuit, quia nobis ipse donauit, ut ei placere possimus. pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum scriptura nos docuit.

decet enim, ut in his complaceat deo, quos ad similitudinem suam fecit et quos per imaginem suam uoluit praerogatiuam gratiae habere caelestis. in imagine ergo sua deus complacet, in his autem, qui secundum imaginem ipsius sunt, complacet deo. in his autem suum munus et suum donum, quod tunc reuelabitur, cum perfectum [*](4 *I Cor. 3, 7 9 *Ps. 43, 3 15 *Marc. 1, 11 17 *Ps. 43, 4 18 cf. Matth. 3,17 21 cf. Ioh. 5, 23 25 cf. Gen. 1, 26-27 29 cf. I Cor. 13, 10 ) [*]( 1 ucndicabant (ia moises D 2 existimetur av 3 expectat codd. sequutus BCml 4 aliquid fJ quidquam av 5 incrementum dat pav, cf. Explan. ps. 36, cap. 50 exlr. 6 pr. qui fJav alt. qui BCm2ftav 10 disperdit B hic B 13 enim] add. qui Fa qui om. a plantatione Cml plantationis fJa 14 hiis fJ iis av 17 consequuntur BCav 19 decolor] minor (ta, in mg. decolor a 25 hiis fJ iis av, stem intra DE, pr. fJs 28 sumns B 29 tunc] hinc AC )

272
illud aduenerit, quia, cum apparuerit quid simus, similes ei erimus, ut scriptum est.