Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ex sua magis misericordia quam pro nostrorum contemplatione factorum statuit in se credentibus conferendam. unde et Abraham inpigre deo credidit, ut apud eum iustificationis gratiam repperiret quam mercedem sui operis collocaret; uberiora enim dona sunt largientis quam merces operantis. propterea et illi, qui aequalitatem mercedis inuiderat, respondit dominus: si ego bonus, coulus tuus quare nequam? patres ergo nostri, utpote proximi et heredes patriarcharum, plantati in terra repromissionis [*]( 2 Ps. 117, 16 7 Luc. 2,35 9 cf. Hebr. 4, 12 12 *Ioh. 14, 9 cf. Hebr. 1, 3 16 *Ios. 10, 12 20 cf. Rom. 8, 18 23 cf. Gen. 15, 6 27 *Matth. 20,15 ) [*]( 2 se om. BCml 6 protector] add. ut B fJ et In mg. a defensor et] uniuersorum BCml pr. et] ut 0 et in mg. a simeon ABDE (,u) 7 pertransiuit B 10 cognitione Bm2 cogitaticnum fJ 11 christus est/9 12 uidit uidit BC, ef. pag. 65,14 14 ipse bU A moises D 15 enim 11m. A 23 et om.a 24 aput B reperiret Cfiav 25 sunt dona F 27 inufderant BCml 29 plantant B plantanti Cml )

271
non suis hoc meritis uindicabant.

ideo nec Moyses eos induxit, ne legis hoc aestimetur esse, sed gratiae; lex enim merita examinat, gratia fidem spectat. unde praeclare apostolus fidem patrum secutus ait: sed neque qui plantat est quicquam neque qui rigat, sed qui dat incrementum deus. non enim Iesus Naue, quia induxit neque quia plantauit eos, sed deus, qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum.

Nec te moueat , quia superius dixit: manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos. hinc enim colligis, quia non omnis qui plantat aut qui rigat incrementum dat, sed qui incrementum potest dare potest ipse plantare, sicut gentes plantasse dicitur dominus. ipse enim plantauit qui plantationi donauit effectum, in his tamen qui per fidem Christi domino placere meruerunt, cui soli a patre dicitur deo: filius meus tu es, in te complacui.

qui ergo participes Christi sunt, ab eo placendi gratiam conSecuntur. et pulchre ait: complacuit tibi in illis, ut distantia uideatur iure seruata. recte enim deus in filio complacet, quia aequalis est patri nec in ullo decolor inuenitur , quia complacet diuinae iure naturae et unitate substantiae. et recte complacet in filio pater, quia pater honorificatur in filio sicut in patre filius. in nobis autem deo complacuit, quia nobis ipse donauit, ut ei placere possimus. pie autem et hoc homini specialiter donatum, non arrogantius usurpatum scriptura nos docuit.