Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Unde pulchre tibi apostolus dicit: sed regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . quid est Moyses nisi lex, quoniam ipse interpres est legis ? finis autem legis Christus Iesus. regnauit ergo peccatum in hoc mundo et in peccato mors saeua atque intolerabilis quaedam poena peccati. docuit quidem nos Moyses leuare ad dominum manus, pii cultus jnstituens disciplinam.

docuit quemadmodum Amalec uersutilocus uinceretur, ut mores nostros et opera leuaremus ad Christum; sic destrui posse perfidiam; sin uero deiceremus animam, inclinaremus affectum et a continentiae studio auerteremusingeniumut persuasid nos uana superaietnullum

remedium futurum, nisi Iesus depressa iam brachia Moysi tamquam infirmitatem legis attolleret et sua misericordia sustineret. sed ina firmum adhuc fuisset legis auxilium, nisi ipse Iesus uenisset in terras, qui in se nostras susciperet infirmitates, quem solum nostra [*]( 1 *Hier. 1, 9-10 6 *Ioh. 7, 16 14 Rom. 5, 14 16 cf. Rom., 10, 4 20 cf. Ex. 17, 11 24 cf. Ex. 17, 12 ) [*]( 2 ore tuo Cml 3 et perdere om. « 4 hedificare C 5 pr. loquutus BC alt. loquutus B in suo locutus est filio av 8 hyeremias B yheremias C ieremias cet. (v) 10 cognationum ACm2 12 continentiae] continentiam et F ne] et AmlBmlCml, eras. A, ut Om\'? 13 coacesserunt D 14 tibi om. a apostolus pulchre (om. tibi) (i 18 intollerabilis ABCmlE 20 amalech ACft(av) uersutiloquus DEv uersutia in texiu a ut] add. si fia 22 deieceremus BCml 23 uana nos (uos DFml)$24 moisi A tamquam; add. in a 26 legis om. /9 27 susceperat Bml )

269
peccata grauare non possent nec inclinare manus eius, qui se inclinauit usque ad mortem, mortem autem crucis, in qua expandens manus suas totum orbem qui erat periturus erexit, leuauit iacentes atque ad se omnium gentium fidem traxit dicens homini: hodie mecum eris in paradiso. hoc est ergo disperdere atque plantare, ut uitiosa eradicentur, meliora plantentur in pectoribus singulorum.

de quo praeclare Moyses in Exodi cantico ait: i nducens plantato eos in montem hereditatis tuae, in praeparatum habitaculum tuum, petens ut induceret dominus populum suum in illa praecelsae uirtutis sapientiaeque plantaria ibique plantaretur in opera sua et institueretur praeceptorum caelestium disciplinis atque in eo praepararet sibi suae sanctificationis habitaculum, quod utique non heieditario iure nec nostrorum contemplatione meritorum, sed pro sua gratia dominus conferre dignatur. quomodo enim, ubi remanere non potuimus, eo redire possemus nisi priuilegio fulti redemptionis aeternae ?