Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

luctandum est igitur aduersus carnis huius inlecebras er, feruorem sanguinis, luctandum est aduersus nequitias spiritales. nemo grauior domestico aduersario, nemo nocentior eo hoste cui caelestis substantiae potentia suffragatur. cum dico \'nemo\', diuini memento sermonis, quo dixit dominus, quia maior ex natis mulieris Iohanne Baptista nemo; nam qui natus est ex uirgine, ipse super omnes est. et ideo neminem uereamur qui Christum habemus, quoniam, si Christus pro nobis, quis contra nos?

certemus ergo usque ad finem, ut euacuatis omnibus, quae aduersum Iesum et domini uoluntatem in nostro ante corpore militabant, uerae exercitiis uirtutis intenti soli deo nostro et domino seruiamus. hic enim finis, ut scriptum est: primitiae Christus, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, ut mors nouissima destruatur et incipiamus deo esse subiecti regnum in nobis caeleste seruantes, ubi erat ante conluuio peccatorum.

Merito ergo in finem; filiisCore intellectus inscribitur, ut in eo cognoscendo non uulgaris auditus, ? sed intellectus spiritalis operetur. denique Aquilas \'psalmum disciplinae\' posuit. et ideo tibi dicit scriptura: da in disciplinam cor tuum, [*]( 7 cf. II Tim. 2, 5 8 cf. Eph. 6, 12 12 *Matth. 11, 11 15 cf. Rom. 8, 31 19 I Cor. 15, 23—24 22 cf. I Cor. 15, 26 25 *Ps. 43,1 27 cf. Aquilas Ps. 43, 1 28 *Prou. 23, 12 ) [*]( 2 ammisit BC 3 hiis E iis av 4 lustrare Cml 6 admonet Aav 7 et om. « 8 inlecebris Cml 10 hoste eo BCflav 12 quo] quem (ia 13 ioanne E 17 aduersus BCv iesu Bfia et om. BCmlfta 18 exercitus B intentio BFml 21 deo bis Bml 24 colluio DFml 25 chorae A chore C(i(a). add. psalmus BOfl intellectus] add. psalmus v psalmus intellectus a 27 aquila codd. (av) 28 disciplina AC ) [*]( 17* )

260
aures autem tuas praepara sermonibus intel- 1 e c t u s, et alibi idilige sapientiam et disciplinam.