Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

iusti enim coronabuntur, iustus autem quasi suam putat fratris aerumnam. et quis ego sum qui de illa iudicem, qua homo angelorum conciliis inseretur? ipsius domini audiamus sententiam: ueniet, inquit, hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem filii hominis et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii. iudicabuntur ergo qui male egerunt et ideo mala dies et aspera ab ipso iudice nuncupatur, ut scias, quia ipse nobis compatitur in euangelio qui compassus est in prophetis.