Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ut autem et ex aliis uocibus eius intellegamus, quia ipse se pauperem dixit, ha bemus alibi scriptum: pauper e : dolens ego sum, hoc est quia pro nobis dolet, ut legimus; neque enim in se habuit quod doleret. sicut ergo pro nobis dolet, ut Esaias interpretatus est qui eum uidit in spiritu, pro nobis utique tristis erat, iuxta quod animam suam tristem appellauit usque ad mortem, tamen non propter mortem, et carnem dixit infirmam quae mortis subiacuit infirmitati, ut aculeum mortis infringeret, quo nos in die iudicii liberaret, quam non perfunctorie malam dixit.