Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte dicas: \'quomodo diues in paupertate Christus?\' etsi meum ingenium deficiat, tamen non deficiunt diuinarum subsidia lectionum, cum dixerit apostolus: quoniam dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditaremini. quae ergo ista paupertas quae diuites facit ? consideremus eam, intendamus in ipsum uenerabile sacramentum. quid purius potest eo esse atque simplicius?