Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et quia geminum psallendi officium demonstrauit, geminam quoque uocem esse scriptura edocuit propheta dicente: uoce mea ad dominum clamaui et uox mea ad deum, et intendit mihi. quid est \'mea\'? potuit enim dicere: \'clamaui ad dominum\'. sed quae nostra est uox nisi ista quae melior est, quae nescit erraie? nam ex multiloquio peccatum incurrimus et uitare non possumus.

illa uox prophetae est quae ad deum peruenit, quae tacente Moyse clamauit ad dominum, qua 30 etiam in orationibus suis Anna clapiabat, cum oris sui labia non [*]( 3 *Luc. 8, 46 6 cf. Explan. ps. 1, cap. 12 7 *Ps. 143, 9 11 *Ps. 70, 22-23 14 II Cor. 7, 5 16 cf. Eph. 1, 7 20 I Cor. 14, 15 24 *Ps. 76, 2 27 cf. Prou. 10, 19 29 cf. Ex. 14, 15 30 cf. I Reg. 1, 13 ) [*]( 2 eam BCv (eum, scil. tactum) uidit B (teste h) Cfia 5 homini decem sensus /5 7 decacordo ABDF dechacordo C 9 est ergo Fml consumatus a 10 phila coribarum a cordarum {l 12 deus tibi DF cythara CE 23 me docuit 0 .24 et uox] uoce {J 29 moise A qua] quia DF ) [*]( LXIV. Ambroa. par. 6. PttttbtniE. ) [*]( 17 )

258
moueret, et impetrauit filium quem ante diu non impetrauerat, cum corporis uoce clamasset. de hac uoce dixit dominus: tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum qui est in abscondito; et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. quid est \'reddet\' ? hoc est quod deprecatus es, quod orasti.

sicut enim peccatores de manu domini recipiunt peccata sua duplicia, ita e contrario iusti recipiunt cum effectu propria postulata. audi quomodo recipiant. ascendit oratio tua ad deum et descendit ad . unde et in psalmo legimus: et oratio mea in sinum meum conuertetur, ut fructum scilicet referat postulanti. benedictus dominus deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria, a saeculo et in saeculum, id est ex infinito in infinitum. fiat, fiat.