Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

noluit intellegere super mendicum et pauperem. nam si hic dubitas, certe in illo psalmo, qui aduersus proditionem Iudae ex persona dicitur saluatoris, de illo uersiculo dubitare non poteris, in quo ait: et persecutus est hominem pauperem et mendicum. intellege ergo in paupertatem Christi, ut diues sis, intellege in infirmitatem eius, ut accipias sanitatem, intellege in crucem eius, ut non erubescas, intellege in uulnus eius, ut uulnera tua cures, intellege in mortem eius, ut adquiras uitam aeternam, intellege in sepulturam eius, ut inuenias resurrectionem.

Sed forte dicas: \'quomodo diues in paupertate Christus?\' etsi meum ingenium deficiat, tamen non deficiunt diuinarum subsidia lectionum, cum dixerit apostolus: quoniam dominus Iesus pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditaremini. quae ergo ista paupertas quae diuites facit ? consideremus eam, intendamus in ipsum uenerabile sacramentum. quid purius potest eo esse atque simplicius?