Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Pulchre autem quinque libri et unum psalterium, quoniam quinque sensibus homo exterior uiuificatur et rursus quinque spiritalibus sensibus ille absconditus cordis homo noster consummatur interior, qui solus ante deum locuples Petri apostoli testimonio repperitur. qui habet, inquit, aures audiendi audiat. habes unum sensum.

et sicut sunt qui oculos habent et non uident, ita sunt qui oculis non uidentibus plus uidere creduntur. unde et prophetae dicebantur \'uidentes\', etiam qui oculis non uiderent. bonus etiam ille odor de quo apostolus dixit: bonus odor Christi sumus deo, unde et Iob dusit: et spiritus diuinus qui est in naribus meis. idem ergo odor Christi et spiritus sancti est deo, quia unus odor est trinitatis. est et interior cibus, de quo dixit dominus: meus cibus est ut

faciam uoluntatem patris mei qui in caelo est. est et interior tactus, quo Christum tetigit illa in euangelio, quae per duodecim annos sanguinem profluebat nec a medicis [*](2 *Gal. 1, 6—7 5 *I Cor. 15,1 8 Ps. 91, 4 10 »Ps. 70, 22 13 cf. I Petro 3, 4 15 Luc. 8, 4 16 cf. Marc. 8, 18 18 cf. I Reg. 9, 9 19 *II Cor. 2, 15 20 Hiob 27, 3 23 *Ioh. 4, 34 25 cf. Luc. 8, 43 ) [*]( 1 fuerit] add. hoc {Jav 4 nisi aliqui (qui a) suiit] nisi si (om. BmlG) qui (quia Bm2C) sunt aliqui (om. Bmlft) BCft 5 enim om. F nobis facio {J 6 quatuor Cfiv 8 in — 9 cithara om. ABmlpa decacordo BCml decha- cordo Cm2 9 cythara BC 12 uiuificatus F 13 consumatur a 14 10 (0 ex u) cuplex A, om. reperitur Cfiav 15 inquit om. F 20 dicit] dicebat a 22. deo] et dei 0 et in mg. a 23 pr. cybus C de — dominus om. ABmlfia alt. cybus meus C 25 alt. est om. {l illa] add. mulier Bm2C mulier illa v )

257
acceperat sanitatem, sed accepit a Christo. fidei tactus est quo tangitur Christus. denique eum homines non uidebant, sed uidebat Iesus et se uidisse testatus est dicens: tetigit me aliquis; nam et ego cognoui uirtutem de me exisse. cognitio Christi conlatio sanitatis est. ergo quoniam decem sensus homini inesse manifestum est, ideo Dauid, qui et foris et intus canebat, foris corpore, intus corde, dicit in psalmo: in decachordo psalterio psallam tibi.