Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed iterum forsitan moueat, quomodo libros quinque af\'seram, cum unum psalterium sit. sed etiam euangelium unum est et quattuor libros esse negare non possumus. unum autem euangelium esse et alibi, ni fallor, intimauimus et, si iterum exigitur, facile possumus edocere, cum saluator dixerit: amen dico [*]( 6 *Ps. 41,2 7 cl. Ps. 41,5 9 cf. Ps. 41,8 10 cf. Act. 2,2 11 cf. Ps. 42, 4. 46,6. 44, 11 sqq. 16 Ps. 71,19 18 Ps. 88, 53 20 Ps. 105, 48 23 Ps. 150, 6 27 cf. Ambros. Expos. euang. sec. Lu6. I, prooem. 29 *Matth. 26,13 ) [*]( 1 usque 9m. F 2 con (-m- £ F)prehensus est fJ 4 misteriis D 6 pro- nunciat F 10 catharactarum C uirtutem Bml 11 legemus Fml 15 remissio Cml et remissio (t 17 octogesimo Cm2(ta 19 psalmo centesimo quinto fiav 20 et ibi] ubi v 25 te forsitan BCDEm2F quinque libros BCfiav 27 quatnos D quatuor CFav 28 nisi C )

256
uobis, ubicumque praedicatum fuerit euangelium, et apostolus: miror quod sic tam cito transferimini in aliud euangelium quod non est aliud, nisi aliqui sunt qui uos peruertunt, et alibi: notum enim facio uobis, fratres, euangelium, nec usquam habes aliter de corpore isto quattuor librorum nisi euangelium significatum. denique quia unum corpus est etiam psalmorum, scriptura dixit: in decachordo psalterio cum cantico in cithara. sed iterum quia quinque libri sunt, dixit alibi: in uasis psalmorum.