Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Indicium quoque est libri finiti \'fiat, fiat\'. nam in quinque libros diuisum uidetur esse psalterium. primus liber hoc [*]( 7 Matth. 6, 10 17 Matth. 6,16 21 Ioh. 3, 5 23 *Ioh. 16, 23 ) [*]( 1 habetur Ev 2 hebreicis B hebracis Cml genesto bis (i geneto bis a yivoiTo bis av 3 quod est om. 7 illut Bm] 9.aliqui B alicui {l et iri mg. a populus om. DF 10 confirmatio magisDF 12 uidetis B exprae§ius (i del.) F 13 sacerdos cum fJ benedicit] add. et B respondit BCmlEml 17 dicit om. B amen] add. inquit Bm2C 18 est autem uis BC pr. est om. 0 19 Ioannem BEav . 20 misteriis CF 25 habundant C 26 uero] ero Bml crebro (i et in mg. a quaesierit fiav inuenit Cml 27 libri finiti est p )

255
psalmo finitur, hoc est quadragesimo. et pulchre usque ad passionem saluatoris quadragesimus psalmus est comprehensus qui finem libro daret, quoniam passio domini finis est quadragesimae, ut E\'ecundus liber a mysteriis renouationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur.

nam et baptismatis praenuntiat sacramenta, cum dicit: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, et requiem sanctorum, qui ad tabernaculum caeleste peruenerint, et spiritus sancti descensionem, quando effusa est gratia spiritalis in quadam uoce caelestium cataractarum, quia uirtute magna spiritus ferebatur, ut legimus in Actibus apostolorum, et ingressum renouati hominis ad altare et saluatoris ascensum et sanctificationem propositi uirginalis .

qui liber finitur in psalmo septuagesimo primo, quo regnum Christi pacificum toto orbe diffusum prophetico sermone annuntiatur remissioque peccatorum; ubi, cum benedictionem domini praemisisset, subtexuit: et replebitur mpiestate eius omnis terra. fiat, fiat. tertius quoque liber finitur octuagesimo octauo psalmo, et ibi habet: benedictus dominus in aeternum. fiat, fiat. quartus liber finitur centesimo quinto psalmo, et ibi habet: benedictus domi n.us deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omris populus: fiat, fiat. quintus liber usque ad finem est, ubi pro hoc uerbo propheta dicit: omnis spiritus laudet dominum.