Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

I et uidetur Hebraeus quidem sermo mutatus, sed idem sensus expressus. sicut enim, cum sacerdos benedicit, populus respondet amen\', confirmans benedictionem sibi quam plebi sacerdos a domino deprecatur, ita in psalmo responsum est \'fiat> fiat\' quasi \'amen, amen\'. amen autem confirmationis uerbum euidenter ostenditur in euangelio, ubi dominus confirmans sermonem suum dicit:

amen dico uobis. maior autem uis est, ubi repetitus est sermo, quod in libro euangelii secundum Iohannem frequentius inuenimus, quia ipse maxime de caelestibus et profundis mysteriis est locutus, sicut scriptum est: amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire inregnum dei, et alibi: amen amen dico uobis, si quid petieritis a patre in nomine meo dabit uobis. abundant duo exempla; reliqua uero, si quis quaerit, inueniet.

Indicium quoque est libri finiti \'fiat, fiat\'. nam in quinque libros diuisum uidetur esse psalterium. primus liber hoc [*]( 7 Matth. 6, 10 17 Matth. 6,16 21 Ioh. 3, 5 23 *Ioh. 16, 23 ) [*]( 1 habetur Ev 2 hebreicis B hebracis Cml genesto bis (i geneto bis a yivoiTo bis av 3 quod est om. 7 illut Bm] 9.aliqui B alicui {l et iri mg. a populus om. DF 10 confirmatio magisDF 12 uidetis B exprae§ius (i del.) F 13 sacerdos cum fJ benedicit] add. et B respondit BCmlEml 17 dicit om. B amen] add. inquit Bm2C 18 est autem uis BC pr. est om. 0 19 Ioannem BEav . 20 misteriis CF 25 habundant C 26 uero] ero Bml crebro (i et in mg. a quaesierit fiav inuenit Cml 27 libri finiti est p )

255
psalmo finitur, hoc est quadragesimo. et pulchre usque ad passionem saluatoris quadragesimus psalmus est comprehensus qui finem libro daret, quoniam passio domini finis est quadragesimae, ut E\'ecundus liber a mysteriis renouationis inciperet, qui liber, utpote quadragesimae, perfectiora sacramenta complectitur.