Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

inter peccatores uersatus es, peccata omnium suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, maledictum pro omnibus factus es, sed nullus usus potuit ad te transire peccati. ita inter peccatores uersatus es, quasi inter angelos uersareris. fecisti terram esse quod caelum est, ut et ibi peccatum tolleres. hodie te genui in quo complacui. probasti te filium qui implesti patris in omnibus uoluntatem.

hodie te genui in quo lucem inmaculatae prolis agnosco. heri mihi et hodie ipse es et in saeculum. nox in te nulla est, quia totus es dies. bene confirmatus in conspectu patris dicitur in aeternum, quia apud patrem semper est et uere in conspectu eius, cuius splendor est gloriae et imago substantiae. sed quemadmodum complacet in filio pater, ita et filius benedicit patrem; pater enim honorificat filium et filius honorificat patrem.