Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen et ipse insultauit inimico, cuius uictoriam destruxit et aculeum mortis infregit. et nos, licet in saeculo maesti simus atque in maerore nostro et contritione cordis animique nostii laetetur inimicus, tamen resurgentes eius gaudium destruimus. unde et Michaeas dixit: noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. resurrectio est ergo qua inimici omnia uincla soluuntur, triumphus omnis oboletur.

Sequitur: propter inno centiam autem meam suscepisti me et con firmasti me in conspectu tuo in aeternum. b enedictus dominus deus Israel in aeternum a saeculo et in s aeculum; [*](1 cf. I loh. 4, 8 3 Ps. 40, 11 6 Ps. 34, 12 9 cf. Rom. 11, 25—26 12 Ps. 40, 12 19 cf. I Cor. 15, 51 22 *Mich. 7, 8 26 *Ps. 40, 13-14 ) [*]( 3 quod] quid Bm2 ait om. BCml illis BCftav 6 gratia F 7 et om. fJ 9 etsi] si a in om. BC 10 intraierit (sic) Cml 14 loquutus ABa 15 cui — inequitare] qui peccato inquinari fl et in mg. a insultare Am3a 16 ut om. F 21 resurgentis BmlDm2Fml 22 fort. destruemus micheas aFa dicit BFa 23 sed] quia a 24 quia ABfJv uincula ABav 29 in aeternum om. v )

253
fiat, fiat. innocens nulli nocet, in neminem peccat. ideo sine peccato, sine dolo Christus scripturae diuinae auctoritate signatur; hoc igitur et hic- declaratur, ubi dicit: propter innocentiam autem meam suscepisti me. quae autem susceptio significatur ? nam et alibi legimus: suscepisti me ex utero matris meae.