Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et subiecit: in hoc c cognoui quoniam uoluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. superius de passione sua locutus est quasi homo, hinc iam aperit maiestatem suam, quod solus sine peccato, solus cui peccator inequitare non potuit, solus quem pater ut unicum filium dilexerit. qua ratione ergo inimicus non est laetatus super eum? quia, etsi

mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen et ipse insultauit inimico, cuius uictoriam destruxit et aculeum mortis infregit. et nos, licet in saeculo maesti simus atque in maerore nostro et contritione cordis animique nostii laetetur inimicus, tamen resurgentes eius gaudium destruimus. unde et Michaeas dixit: noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi, sed resurgam. resurrectio est ergo qua inimici omnia uincla soluuntur, triumphus omnis oboletur.