Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quod autem ait: retribuam eis, hoc intellegimus, quia florentis ecclesiae processibus cruciabuntur et tunc cognoscent, quae poena perfidiae sit, cum aduerterint, qui fidei sit splendor et gratiae. uel quia bonus dominus est, qui poterat dicere: retribuebant mihi mala pro bonis, et medium uerbum est retributionis uel in bono uel in malo, retributurum in bono esse se dicit, quia, etsi caecitas in Israel ex parte continget, tamen, cum plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis Israel Christi miseratione saluabitur.