Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nec te moueat, quod legisti: hi in curribus et hi in equis, nosautem in nomine domini dei nostri magnificabimur. ipsi obligati suntet ceciderunt. sed Helias non cecidit, qui curru introiuit; ubi enim dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absoluuntur uniuersi. in nomine autem dei nostri et pauper est tutus et diues et nobilis et ignobilis et infirmus et potens. fidei non praeiudicant opes, si tamen uti opibus nouerimus.

Et ideo nomen dei in se habens dicit: t u autem, domine nnine, miserere mei et resuscita m e, et retribuam illis. quod utique non quasi de resurrectione dubitans dicit qui in potestatė habebat dicere: soluite templum hoc, et triduo resuscitabo illud, sed formam dat homini, ut misericordiam a deo et resurrectionem de deo speret. deinde non resuscitari se petit, sed resuscitari sibi postulat Mathiam in locum Iudae, ut apostolicus numerus impleatur. etenim quia necesse habebat perire filius perditionis, ut scriptura impleretur, oportebat in locum ipsius subrogari filium salutis. tertium accipe.

resuscitari se, hoc est corpus suum poscit, corpus autem Christi ecclesia est. et quia ludas figura erat infidelis populi Iudaeorum , qui pecunia uel emit uel uendidit Christum — quod faciunt qui pluris ducunt pecuniam quam religionem —, pro interitu plebis infidae significat ecclesiae sibi gratiam resurrecturam. unde et ipsa dicit in Canticis: si suscitaueritis et resuscitaueritis [*]( 4 cf. Esai. 66, 20 6 *Ps. 19, 8—9 14 *Ps. 40,11 17 *Ioh. 2, 19 20 cf. Act. 1,24-26 22 cf. Ioh. 17,12 24 cf. Eph. 1, 23 29 Cant. 2, 7 ) [*]( 2 et uinum om. {J 4 iherusalem C ierusalem B{J 6 pr. hii CD, alt. D 8 Elias Eu 9 nomen dei CF obligat fJ 15 miserere] mis A 17 in potestate] potestatem Fa habuit (i hoc templum B et] add. in v 20 Matthiam Ev 24 suscitari BC poscit] add. et BCml 26 pecuniam Bml 27 infidelis (ia in fide p. 23 ecclesiam sibi gratam fJ 29 pr. resuscitaue- . ritis AB )

252
caritatem, cum quaereret de iuuenculis Christum, quia Christus caritas est.

Quod autem ait: retribuam eis, hoc intellegimus, quia florentis ecclesiae processibus cruciabuntur et tunc cognoscent, quae poena perfidiae sit, cum aduerterint, qui fidei sit splendor et gratiae. uel quia bonus dominus est, qui poterat dicere: retribuebant mihi mala pro bonis, et medium uerbum est retributionis uel in bono uel in malo, retributurum in bono esse se dicit, quia, etsi caecitas in Israel ex parte continget, tamen, cum plenitudo gentium intrauerit, tunc omnis Israel Christi miseratione saluabitur.