Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Potest et illud conuenire huic loco, quod Samaritanus descendentem de Iericho hominem uulneratum illum a latronibus non [*]( 1 *Gen. 49,17-18 4 Ioh. 18, 6 7 cf. Col. 3, 2 8 cf. II Thess. 1, 11 10 cf. Luc. 23, 50 12 Ps. 54,16 15 cf. Matth. 26, 58 17 Matth. 16,18 20 *Matth. 16, 18-19 26 cf. Luc. 10, 33-34 ) [*]( 2 a deo scripsi actio codd. au 3 uendicet Am2Bm2CDF 4 habetur fiav 7 sed] nec DEm2Fa, add. his DEm2F iis a sursum BC sua cet. sunt om. B, add. sed fJa semper] operi [ia cadit, nec iis quae sua sunt, sed quae sursum semper v 12 descendunt fJ 16 cum om. Dml caifae B cayphae C 17 sinagogae A principis] add. sacerdotis Fml 19 ubi petrus ergo ibi BC ubi ergo Petrus, ibi v ergo om. fia 23 inferna B 27 hyericho B yhericho C Hierico ab )

251
praeteriuit, sed suscepit eum et uulnera eius curauit infundens oleum et uinum et imposuit supra iumentum suum et duxit ad stabulum. quid dubitas de equo bono, cum bonum et iumentum legeris, cum legeris in Hierusalem illam et equites multos et plurimos cum quadrigis et curribus introire?

nec te moueat, quod legisti: hi in curribus et hi in equis, nosautem in nomine domini dei nostri magnificabimur. ipsi obligati suntet ceciderunt. sed Helias non cecidit, qui curru introiuit; ubi enim dei nomen est, ibi nullus obligatur, sed absoluuntur uniuersi. in nomine autem dei nostri et pauper est tutus et diues et nobilis et ignobilis et infirmus et potens. fidei non praeiudicant opes, si tamen uti opibus nouerimus.