Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in Genesi habet: [*]( 12 cf. Luc. 15, 5. 23, 43 16 cf. loh. 18, 6 21 cf. Act. 5, 15 22 cf. Matth. 8, 3 24 cf. Act. 3, 15 26 cf. Act. 2, 33 28 Dent. 32, 39 ) [*]( 2 eius om. DF 4 a post sanat om. « 5 impietatis] pietatis BCml 6 circiso B suauem] incircumscriptum BCv subtilem {J et in mg. a 9 quur AmlCml retrorsum] add. et non ante BCv ceciderit BCv, add. quia fia 12 humeros ACftav 13 in paradiso DmlFml 15 ceciderunt persecutores p 18 in terram] retrorsum B{l 19 super] sub B 26 et om. v 29 uide Fa habetur (iav )

250
cadet eques retrorsum salutem expectans a domino, hoc est ut oculos non auertat a deo, mentem propriam non reflectat, resurrectionis suae praerogatiuam uindicet et diuina se resuscitet potestate. hic autem habet: abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. qui terrenus est in terram cadit, qui caelestis caelo inhaeret. etsi corpore cadit, uirtute non cadit, sed quae sursum sunt semper intendit; semper enim ad patrem respicit, ut eius circa nos impleat uoluntatem.

utinam et isti non abissent retrorsum, sed Christum excepissent, sicut excepit Ioseph et sepeliuit eum in monumento nouo! qui fidelis est in terram\' non cadit, qui infidelis cadit et descendit in inferiora terrarum, sicut scriptum est: descendant in infernum uiuentes. ergo persecutor super terram et in infernum cadit, Christus super resurrecturos, Christus super petram, Christus super ecclesiam. audi quomodo super ecclesiam cadat. retro erat

Petrus et sequebatur eum, cum a Iudaeis ad Caiphae domum synagogae principis duceretur. ipse est Petrus cui dixit: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. ubi Petrus, ibi ergo ecclesia, ubi ecclesia, ibi nulla mors, sed uita aeterna. et ideo addidit: et portae inferi non praeualebunt ei, et tibi dabo claues regni caelorum. beatus Petrus, cui non inferorum porta praeualuit, non caeli porta se clausit, sed e contrario destruxit inferni uestibula, patefecit caelestia. in terris itaque positus caelum aperuit, inferos clausit.