Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Audi ergo dicentem: beatus qui intellegit super egenum et paupere . beatus quidem qui compatitur pauperi, qui haurit eius necessitates, scit quid mali inopia afferat indigenti; sed quid sibi uult istud exordium in domini passione? uerum est quidem quod propter pauperes passus est, sed tamen ipse corripuit ludam dicentem de illo unguento, quod effuderat Maria super pedes Christi: potuit hoc uenundari trecentis denariis et dari pauperibus.