Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Accipe et aliud, cur retrorsum cecidit. post ipsum omnes, nemo ante ipsum. cecidit ergo non sibi, sed omnibus, ut duritiam cordis nostri super nos cadendo molliret. cecidit super Adam, quem quaerebat, ut inueniret. retro eum quaesiuit, ut supra umeros suos bonus pastor inponeiet secumque paradiso in illius redemptione latronis inueheret.

Sed forte dicas: \'et persecutores ceciderunt retrorsum; sic enim scriptum est, quia principes sacerdotum, quos adduxerat proditor ludas, et ceteri, qui ad comprehendendum aduenerant dominum Iesum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram\'. hoc est quod et ego dico, quia super peccatores uoluit cadere, non super iustos; iustus enim medico non indiget, sed peccatores. si apostolorum umbra sanabat, quanto magis caro Christi quos tangit a morte defendit!