Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uitali usui reformauit. unde uere in eo arma aurea refulserunt, quia solus equum hunc sedit et uicit in quo nullus culpae immunis euasit, non Enoch, qui raptus est, ne malitia mutaret cor eius, non Abraham, non Isaac, non Iacob, non Moyses. omnes enim sub peccato, omnes sub morte. denique regnauit mors ab Adam usque ad Moyse . solus iste est qui peccatum non fecit, solus est Christus qui peccatum abstulit mundi, qui dixit morti: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?

Quomodo ergo amplificauit super hunc subplantationem suam ludas et cecidit eques retrorsum ? quod in Iuda est, dolum fecit, quod in Christo, uolens passus est. saepe uidemus fortiorem uelle percuti, ut acrior lacessitus insurgat, uehementius excitetur . momordit ergo serpens calcaneum equi, uirus suae fraudis euomuit;

uolens eques se ipse deiecit, uolens cecidit, ut nos leuaret. quid est tamen quod ait scriptura: et cadet eques retrorsum? cur retrorsum nisi ut retro regeret se sequentes? retrorsum erat Petrus, cui dixit: uade retro post me, retro erant apostoli et ceteri discipuli. ideo retrorsum cecidit, quia super quos cadit saluat. omnis enim qui super hunc lapidem, inquit, ceciderit, conquassabitur, supra quem ceciderit autem, mundabit eum.

alii habent: uentilabit eum, alii: comminuet. qui enim uentilat frugem, mundat a paleis, qui comminuit aliquid, in puluerem redigit, ut mollitia pulueris uel poculo salubri uel reliquo medicinae proficiat. unde colligimus cauendum, ne quis semel per baptismum susceptus a Christo ex eius deerret corpore, hoc est excutiatur ab ecclesia;