Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et quia similiter ludas amplificasse super Christum legitur subplantationem, uidetur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi quo Christus dominus uehebatur. unde dictum est: equitatus tuus salus, quod caro eius mundi totius erat susceptura peccatum, ut salus pro exitio et uita aeterna pro morte succederet.