Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Iacob, cum de filiis prophetaret: Dan iudicabit populum suum tamquam unam trilrum in Israel, et: fiat Dan sicut serpens sedens in uia et in semita, mordens calcaneum equi, et

cadet eques retrorsum salutem expectans a domino. legimus quidem, quod Samson de tribu Dan iudex fuerit in Israel, sed alius hic significatur futurus, qui ex ea tribu progressus populum suppliciis sacrilegae impietatis affliget, antichristus ille

qui sedebit in templo tamquam sit deus, uere iudicium, quod habet interpretatio; Dan enim iudicium significatur. et pulchre dixit, quia populum suum iudicabit, qui perpetuae poenae fiet obnoxius; qui enim non credit iam iudicatus est, qui autem credit non iudicabitur, quia credit in dei filium suae animae redemptorem. et ideo tamquam iudicii liber dicit: qui diiudicat me dominus est. indicaturus est ergo populum impietatis, non plebem fidei; illi enim iudicantur qui cadunt ruina perfidiae, non qui resurgunt fidei libertate.