Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

-Adam super se leuauit, hic super Christum , et ideo eum serpens grauius quam ceteros uulnerauit. leuauit calcaneum suum qui fraudulentum osculum porrigebat, quo subplantaret auctorem, ideoque scriptum est in propheta: ampliauit super me subplantationem. Esau quoque ait de fratre siro: bis me iam subplantauit. qui subplantat, dolum facit, quo aduersarium elidit aut uulnerat. ideo et ludas subplantasse dicitur, quia osculo suo uulnus infixit, quo inuadendi saluatoris signum persecutoribus demonstrauit.

subplantauit ergo quasi serpens, qui suo ore uenenum infundit et [*](1 cf. Ps. 1, 2 5 *Ioh. 13,18 7 *Tit. 3, 3 11 Ps. 40, 10 16 loh. 13,10 19 cf. Col. 2, 19 24 ""Ps.40,10 25*Gen.27,36 27 cf. Matth. 26, 48 ) [*]( 2 dei om. Cml et] ac C SMHTA AA YNJEN et s. scr. megallinin B MlirAAllYHYEN et s. scr. megallinien C eMesAm . ai.HeH DF eMe- FAMNEN E, om. A hoc est om. A 4 nobis (del.) exposuit nobis E 6 leuabit DF 7 inquid B 9 puerum BC 10 fortem et percussisset fl signum (iav 11 eo om. a 15 adae BC 19 capud DF quia (f 22 oculum DFml 29 qui] quia serpens fiav suo om. fia )

246
uulnerat dente calcaneum; et hic enim non diuinitatem Christi, sed corporis extremum calcaneum uulnerauit. leuauit etiam ludas calcaneum quasi luctator insolens et superbus, in quo caput percuteret saluatoris. sed caput Christi ferire non potuit, quia caputChristi deus. suum sane caput informis laquei nodo ligauit.ut. remedium sibi salutis auferret.

Uide si pie potes illud aptare, quod in Genesi dixit sanctus patriarcha Iacob, cum de filiis prophetaret: Dan iudicabit populum suum tamquam unam trilrum in Israel, et: fiat Dan sicut serpens sedens in uia et in semita, mordens calcaneum equi, et