Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed nihilominus et egrediebatur foras et loquebatur. aptus uersiculus aduersum eos qui secretum alicuius produnt. pulchre ait: egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones. intus Moyses in nube cum Iesu, foris Tudaei; intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo; intus spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad patrem, foris aduersarius noster sicut leo peruigilat ad rapinam;

foris infideles, intus fideles. et ldeo eos qui foris sunt deus ludicabit, eos autem qui intus sunt Christus absoluet. egrediebatur igitur ludas et loquebatur. egrediebatur de fide, egrediebatur de consilio et numero apostolorum , egrediebatur de conuiuio Christi ad laLrocinium diaboli, egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui uana ad perfidos loquebatur,

egrediebatur foras, qui uitae interna mysteria relinquebat, egrediebatur, qui scripturae interiora non nouerat. si enim scisset, intellexisset dicentem: numquid qui dormit non adiciet u t resurgat? intellexisset etiam illud: tu uero, homo unanimis, dux meus et notus merus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo domini ambulauimus cum consensu. non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octauum, non alios, non alia testimonia scripturarum. de quo bene euangelista dicit Iohannes et ceterisinfidelibus: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent.

Non manebat ergo cum apostolis proditor, qui foras exiebat [*]( 1 Matth. 26, 25 4 *Ps. 40, 7 7 cf. Matth. 17, 3—5. Luc. 1,8 9 ct Rom.8, 15 10 cf. I Petr. 5, 8 lllCor. 5,13 19 Ps. 40, 9 20 »Ps. 54, 14-15 26 *I loh. 2,19 ) [*]( 1 iuda CF rabi C 4 pr. et om. DFa 11 indicabit deus ftav iudicauit BC 12 absoluet scripsi absoluit coid. av 14 concilio v 17 interne (lea) aeteraae v misteria ADF 20 homo cm. a 22 cybos C dei DF 24 testimonia. om. Cml 25 ioannes BE 27 fuhsent] essent Bm20{l 29 exibat E3av )

241
et cum perfidis susurrabat. quo uerbo usa est scriptura diuina demonstrans sine auctoritate esse perfidiam, quae timet quod loquitur deprehendi. fideli autem dicitur: exalta uiribus uocem tuam. en quo deciderat apostolus ludas, qui missus erat fidem gentibus pleno auctoritatis praeconio praedicare, ut in aurem insusurraret insidiatoribus magistri sui quod timeret audiri. nonne iudicio suo se ipse damnauit?