Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed nihilominus et egrediebatur foras et loquebatur. aptus uersiculus aduersum eos qui secretum alicuius produnt. pulchre ait: egrediebatur foras; foris enim lupi, foris praedones. intus Moyses in nube cum Iesu, foris Tudaei; intus Zacharias sacerdos in templo, foris multitudo; intus spiritus sanctus in cordibus nostris clamat ad patrem, foris aduersarius noster sicut leo peruigilat ad rapinam;

foris infideles, intus fideles. et ldeo eos qui foris sunt deus ludicabit, eos autem qui intus sunt Christus absoluet. egrediebatur igitur ludas et loquebatur. egrediebatur de fide, egrediebatur de consilio et numero apostolorum , egrediebatur de conuiuio Christi ad laLrocinium diaboli, egrediebatur de gratia sanctificationis ad laqueum mortis, qui uana ad perfidos loquebatur,

egrediebatur foras, qui uitae interna mysteria relinquebat, egrediebatur, qui scripturae interiora non nouerat. si enim scisset, intellexisset dicentem: numquid qui dormit non adiciet u t resurgat? intellexisset etiam illud: tu uero, homo unanimis, dux meus et notus merus, qui semper mecum dulces capiebas cibos, in domo domini ambulauimus cum consensu. non intellexit ergo hunc psalmum, non centesimum atque octauum, non alios, non alia testimonia scripturarum. de quo bene euangelista dicit Iohannes et ceterisinfidelibus: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum mansissent.