Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hinc quoque magis ac magis aperire saluator sacramentum suae incipit passionis, quod cum euangelio concordare non dubium [*]( 3 cf. Ioh. 19, 34 10 *Ps. 40, 5 19 cf. II Cor. 5, 21 ) [*](2 possit BC humilitatis B{i 3 proprius Bml 4 telo militis] telum illius P 5 sed uulneratus] sinuato B{l latere] add. at 8. 1. B 7 eripuit] pertulit A morte in iila om. Ev 8 existimaretur a 11 quoniam] quia (iv 12 et om. (ia regis Dauid av 14 et ipse si] et ipse etsi a ipse etsi v 19 nos om. AC 22 urguemur Am2 nos s. 1. A, om. Bfia 23 prostemimus ut uii. Cml prostemimur Bfta )

238
ept. nam maledicebant ei Iudaei, mortem eius expetebant, insidiabantur, urgebant, crescentem cotidie gloriam eius operis non ferentes. hoc ergo prophetia annuntiat, quod in euangelio completum est: inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et peribit nomen eius?

amentes, qui uitae auctorem mori posse credebant! sed uota eorum ecclesia destruebat, credens quod etiam mortuus secundum corporis condicionem suum nomen augeret. et ideo psallebat ei dicens: memor ero nominis tui in generatione et generatione, repetebat: unguentum exinanitum est nomen tuum.

monentur illi \'qui te mori posse praepumunt, non moriar ego quae te noui uitae arbitrum, salutis auctorem. nouimus enim, quod tempore passionis et resurrectionis orabant discipuli congregati, quando eis Magdalena resurrexisse dominum nuntiauit et quando eis clausa ianua dominus se in corpore resurrectionis ostendit, quando Thomas uulnera eius uidit et credidit.

insultabant ergo Iudaei quasi mortuo, sed dominus uiuentem se apostolis reuelabat. cum ergo dicerent Iudaei: ecce mundus totus post eum abiit, cum dicerent, quia mirabilibus opeiibus suis seducit populum, quid aliud dicebant nisi: quando morietur et peribit nomen eius? et ideo in eius passione clamabant: tolle tolle a terra talem hunc, crucifigatur crucifigatur. factum est quod petebant, sublatus a terra est, surrexit, ad caelum ascendit et regnum suum de nobis paradisi sedibus reformauit. 23