Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: ego dixi: domine, n*iserere mei; sana animam meam quoniam peccaui tibi. potest et ex persona Dauid regis hoc dici, qui uidens in spiritu tantam uictoriam et gratiam Christi petit, ut in illa remissione peccatorum omnium et sui misereatur, quoniam et ipse, si legibus quasi rex non teneretur humanis, deo tamen obnoxium se pro peccatis suis esse cognoscit. confitetur ergo peccatum suum, ut accipiat remissionem et generalis indulgentiae munus inueniat. potest et ex persona saluatoris hoc exprimi, qui nobis misericordiam dei postulat et peccasse se dixit, quia pro nobis peccatum factus est.

simul nos docet, cum in aliquo sumus aduersus inimicos dei certamine constituti, ut dei imploremus auxilium, ipsi peccata nostra fateamur et tunc maxime, cum urgemur et terimur, cum dolore et amaritudine nos prosternamus, ne tacuisse uideamur, quo medicina citius nostris uulneribus deferatur, ut sanati aduersario resistamus. quomodo enim potest congredi uulneratus? unde discimus, quia peccatorum nostrorum aculeis uulneramur. uulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit.