Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sic ergo dominus Iesus, etsi uulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit, sed se ipse uersauit in melius ad uniuersorum salutem. itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. sicut ergo se ipse uersauit ad populorum redemptionem nec sensit aculeum mortis aut uulneris infirmitatem,

sic eum, qui in se credit, etsi grauiter aegrotantem, ut a morte liberet, uersat ad uitam. omnem ergo stratum; hoc est uniuersorum hominum infirmitatem in sua infirmitate uersauit. suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem et uersauit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate. unde dicit Esaias: liuore eius nos sanati sumus. habent hoc luctatores, ut se subiciant his quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse uideantur, et subito, cum superati aestimantur elidi, quadam arte se uersant, ut effundant superiorem; cadit qui portabatur et is qui portabat superio inuenitur, ut sternat urgentem.

spiritali itaque palaestra dominus Iesus onera nostra suscipiens in illa se passionis suae congressione subiecit et infirmitatis specie, [*]( 3 Luc. 5, 24 13 cf. Esai. 53, 5 23 *Esai 53, 5 ) [*]( 3 habet Cml 8 ualetudinis av 9 omnium a 11 ex sanitate] examine A ex ualitudine BC pr. egritudine A alt. ex om. F 12 quia CtnlF egrotauerat ft(a) uersat v uertat « mutat fla 14 in cm. AmlBml 18 grauills fl 19 uersabit DF ueniet E 23 ysaias CDF isaias E 24 iis Eav 25 superati om. BmlfJa existimantur a 26 elidi] elidunt (elident Cml) et BCv se] sua BC 27 urguentem a 28 palestra codd. 29 congregatione B et] add. in {Jav )

237
ut eum aduersarius hominem parem ceteris iudicaret quem facile posset opprimere, diuinitatis arma deposuit, humanitatis tegmen assumpsit. securus uictoriae propius temptator accessit, in costa eum telo militis uoluit uulnerare, reputans et hunc sicut Adam per costam posse prosterni .

sed uulneratus latere dominus esus uitam produxit e uulnere, euacuauit omne peccatum, deiecit aduersarium , cui mortem latronis eripuit, et in illa morte, in illa sui corporis sepultura, cum aestimaretur oppressus elisus, sua se uirtute uersauit, cecidit aduersarius, dominus resurrexit.