Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sic ergo dominus Iesus, etsi uulneratus est propter peccata nostra, tamen non in illa infirmitate permansit, sed se ipse uersauit in melius ad uniuersorum salutem. itaque passione infirmitas est soluta, mors resurrectione. sicut ergo se ipse uersauit ad populorum redemptionem nec sensit aculeum mortis aut uulneris infirmitatem,

sic eum, qui in se credit, etsi grauiter aegrotantem, ut a morte liberet, uersat ad uitam. omnem ergo stratum; hoc est uniuersorum hominum infirmitatem in sua infirmitate uersauit. suscepit enim infirmitates omnium in sua carne, erexit se in crucem et uersauit omnium infirmitates in sui corporis infirmitate. unde dicit Esaias: liuore eius nos sanati sumus. habent hoc luctatores, ut se subiciant his quibus congrediuntur atque luctantur, ut opprimi posse uideantur, et subito, cum superati aestimantur elidi, quadam arte se uersant, ut effundant superiorem; cadit qui portabatur et is qui portabat superio inuenitur, ut sternat urgentem.