Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Bono ordine, qui in superiore psalmo dixit: ecce uenio, in hoc iam uenit et patitur. et ideo quadragesimus psalmus inscribitur, quia quadraginta diebus ieiunauit dominus Iesus, ut eo numero consummaret hominis qui perierat perfectionem. sicut enim per appetentiam interdicti fructus amiserat gratiam, ita per ieiunium reparari eius uirtutem oportuit, ut, qui perierat in Adam, repararetur in Christo. ideo ergo in f inem, quia ipse finis est spei nostrae, ad ipsum studia nostra dirigimus, ad ipsum

uota nostra conferimus, quia ipse est plenitudo, ipse est consummatio uniuersorum , ipse omnium summa uirtutum. ideo ipsi si D au i d quasi ei, qui solus ex omnibus in sua carne nostra peccata suscepit, qui solus dei agnus peccatum totius mundi abstulit, qui solus chirographum decreti sanguinis sui effusione deleuit et tulit de medio atque affixit cruci, quasi sapientia, sciens quomodo uetus peccatum mundi solueret, quasi redemptio, quomodo hominem [*]( 1 ardua addidi, Dm. codd. a, cj. arduum est Expos. hs. IIB, 3, 20, arduum at- que difficile 14,45 difficiliora add. v 2 plenaBml digna (ta,add. esse Bm2Cu existimauimus av 4 lesu] add. xpo BC 6 seculorum secula F amen] add. Finit psalmus XXXVIIII. Incipit psalmus XL AB Explicit de psalmo XXXVIIII. Incipit (add. titulus C) de psalmo XL Cft ) [*](praescrilunl: Psalmi (In psalmum u) XL enarratio av ) [*]( 8 Ps. 39, 8 14 . 17 Ps. 40, 1 19 cf. Ioh. 1. 29 20 cf. Col. 2, 14 21 . 22 cf. ICor. 1,30 ) [*]( 8 superiori Bml uenio] add. ecce fJ 9 psalmus quadragesimus F 11 consumaret A perierant Cml 14 quia] quasi E 15 est finis DF 16 consumatio AB 20 cirografum A cyrographum cet. decreta BmlCml 21 suffixit BCftav )

231
renouaret a culpa, quasi sanctificatio, quomodo eum sanctificaret ad gratiam. hic ergo titulus, hoc principium.