Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

meruisset, ipsum sapientiae principem, qui excoluisset uitem et eius fructu ebriatus foret — quid est enim uitis nisi sapientia ? sicut aperuit nobis Dauid caelestis interpres oraculi dicens: uxor tua sicut uilis abundans in lateribus domus tuae-, [*](lEccle. 1,2 4cf. Ps. 143, 4 ó d. Ps. 39, 5 11 Ps. 39, 5 17 cf. Esai. 20,2 27 Ps. 127,3 ) [*]( 1 respiciunt A respitient BCml 4 sequi ea fJ 6 bellatorum {Jet in mg. a 7 est fusus] effunditur (iav 9 opaculorum A 10 dicit av 12 alt. et] add. in Am2 14 alt. et om. A 16 insani (ia 17 excalceati av esayas B ysaias CfJ 19 hiis E effluxisse A affulsisse av 22 in om. BCml iustus Bm2 futurum A 23 illo v pulul*arent A pulularent B 25 et] add. ex {Jav 26 inebriatus fiav 28 habundans a )

217
eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo quae expectabatur in Christo, qui nouo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non uidit nec auris audiuit, inusitatum nobis deferre mysterium properauit, ut nudus iaceret et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret, ut obliti superiorum in nouos mores et nouam sobrietatem uitae resurgeremus aeternae, quo per stultitiam praedicationis deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognouit hic mundus.