Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Expectanti ergo mihi, domine Iesu, aliquando uenisti, direxisti gressus meos in euangelio, inmisisti in os meum canticum nouum quod est r.ouum testamentum. gaudentes iam canimus hymnum deo nostro, quia nouarum uirtutum praecepta cognouimus, ut nostra omnia relinquamus Christum sequentes et nostros diligamus inimicos. nouos etiam hausimus mores, ut pro persequentibus nos precem domino deferamus; maledicentes ecce benedicimus, nescimus opera nostra iactare aut celare peccata, angelorum etiam more nuptias ref-utamus.