Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ad patrem dicit: iustitiam meam non abscondi in corde me o, ueritatem tuam et salutare tuum dixi. totus ex persona Christi psalmus iste est. ideo \'iustitiam meam1 dicit, licet non arroganter et homo possit dicere iustitiam suam, qui deo credit et fidem suam sibi reputari ad iustitiam confitetur. ueritatem et misericordiam diligit, qui fidem praedicat ueram et peccata dimittit. ideo enim Christus aduenit, ut fidem statueret, remissionem tribueret peccatorum.

Et quia ex persona saluatoris totum hunc esse diximus psalmum, ne forte dicant Apollinaristae: \'ecce corpus, dixit, praeparasti mihi, non etiam animam\', audiant in inferioribus psalmi huius dicentem: con fundantur e t reuereantur s imul qui quaerunt animam am meam, ut aui era n tea m. [*]( 1 cf. Eph. 3,17 2 cf. Rora. 8, 38-39 5 cf. Ps. 39,10—11 6 cf. Eccli. 46, 20 (23) 8 cf. Gal. 6,14 12 *Gen. 15, 6 13 *Ps. 39,10 14 Ps. 138,2 16 *Ps. 39,11 20 cf. Rom. 4, 5 21 cf. Ps. 83,12 25 *Ps. 39, 7 . cf. Hebr. 10, 5 27 Ps. 39, 15 ) [*]( 6 exaltando BC annuntians (iav 9 misteria ABDF 12 abraam B 18 dilexi Bfiab 19 dicit] add. ideo fi 20 deo] ideo A 22 praedicat ueram] praedicauerat a 25 apollonoristae ABml apollonaristae Bm2 dixi DF 26 audiunt Aml )

230