Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qui autem praedicat in ecclesia magna, non abscondit iustitiam dei in corde suo, sed exaltat uiribus uocem suam, annuntiat Christum. non timet eum coram populo praedicare, non erubescit crucem eius, sed gloriatur in illa domini passione. non sequitur litteram legis, sed eruit profunda mysteria, quibus reuelet domini Iesu gloriam, quem lex significauit esse uenturum ad ecclesiam quae magna est congreganda. iustitia igitur fides est. denique credidit Abraham deo et reputatum est ei ad iustitiam. ecce labia mea non prohibebo. domine, tu cognouisti. sic et alibi: tu cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam.