Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Israel autem mp non cognouit. hc ergo credentium uenter est in quo spiritus sanctus operatur et eum semine spiritali implere consueuit, sicut testificatur in euangelio dominus Iesus, qui ait: qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. ex illo flumine ista sunt flumina, de quo legimus: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. de quibus ergo fluunt huiusmodi flumina spiritalia, de his bene dicitur: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uocem suam a uoce aquarum spiritalium, quae supra caelos deum laudant.