Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et Adam, ut caderet, a serpente deceptus est et flexus est ab uxore. ideo iam nullae in paradiso nuptiae, sed omnes erunt sine celebritatibus nuptiarum sicut angeli in caelo. non dixerat Adae \'mecum eris\', quia sciebat illum esse casurum, ut redimeretur a Christo. felix ruina, quae reparatur in melius. ideo iam pius pastor, bonus negotiator gregem suum et mercem propriam non relinquit. erit quidem et adhuc in paradiso cum angelis pugna serpenti, donec deiciatur; sed qui cum Christo est timere non poterit.

Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est; nam si cum Christo fuisset et in eius praeceptione mansisset, perire utique non potuisset. non mansit in Christo, quia non in eius sermone permansit. denique audi qui maneat in Christo: si manseritis, inquit, in me et uerba mea in uobis manserint, quodcumque uolueritis petetis et fiet uobis, et infra: si praecepta mea seruaueritis, manebitis in mea dilectione. uis scire, quia non cum Christo Adam? dixit ei dominus: Adam, ubi es?

qui utique quasi absentem requirit, non diceret: ubi es? , si eum in se manere cognosceret. sed quis eum absentem fecerit, audiamus: a b sconderunt se, inquit, ambo a facie domini. omnes uidet Christus, sed qui se abscondit absconditur, quoniam qui ignorat ignorabitur; cognoscit enim dominus eos qui sunt [*]( 2 Luc. 10,18 7 cf. Matth. 22, 30 17 Ioh. 15, 7 20 *IoL. 15,10 22 *Gen. 3, 9 24 *Gen. 3, 8 26 cf. I Cor. 14, 38 27 *II Tim. 2,19 ) [*]( 2 sathan A sathanam DF satanam Eav fulgor Bml 3 consumationem AB 4 dicitur A ducitur B (uci in ras.) C cathenis CDF alligatus A 8 coelo ebrietatibus Bml 9 esse om. Fa 12 reliquit (-d (?) BCpav 15 perceptione B permansisset BCftu perire — 16 potuisset] deceptus non esset {Ja 16 qui F 19 quodcumque — 20 seruaueritis om. AC 20 seruaueritis] in uobis manserint pa 21 dilectione mea DEm2F cum Christo Adam non erat (erat cum Bm2, om. Bml) BCfiav 25 inquit (inquid B) se BCft 27 ignoratur fiav eos dominus flav ) [*]( LXIV. Ambros, pan 6. PetlCbenir. ) [*]( 15 )

226

ipsius. ille omnes suos uult esse, quos condidit et creauit. utinam tu, homo, non fugias et te ipse a Christo abscondas! ille etiam fugientes requirit et absconditos non uult perire, sed clamat dicens: Adam, ubi es?, hoc est: \'homo, ubi es? ego te in lumine posui, tu tenebras requisisti\'.