Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

gratias igitur domino Iesu unigenito dei filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e caelo, ut nos de lacu ac limo istius mundi et caenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis huius eriperet atque in carne sua statueret animi nostri interiora uestigia, ut confirmati in dei uerbo et per crucem dominici corporis absoluti ambulemus iam non in obprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.

confirmatus igitur et radicatus in Christo supra petram sibi memorat pedum suorum statuta uestigia. unde dicit apostolus: bibebantautemdeconsequentipetra, petra autem erat Christus. petra eo, quod sitientes sequatur, confirmet labentes, ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.

Expectanti ergo mihi, domine Iesu, aliquando uenisti, direxisti gressus meos in euangelio, inmisisti in os meum canticum nouum quod est r.ouum testamentum. gaudentes iam canimus hymnum deo nostro, quia nouarum uirtutum praecepta cognouimus, ut nostra omnia relinquamus Christum sequentes et nostros diligamus inimicos. nouos etiam hausimus mores, ut pro persequentibus nos precem domino deferamus; maledicentes ecce benedicimus, nescimus opera nostra iactare aut celare peccata, angelorum etiam more nuptias ref-utamus.