Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

gratias igitur domino Iesu unigenito dei filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e caelo, ut nos de lacu ac limo istius mundi et caenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis huius eriperet atque in carne sua statueret animi nostri interiora uestigia, ut confirmati in dei uerbo et per crucem dominici corporis absoluti ambulemus iam non in obprobrio dedecoris, sed in remissione peccati.