Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Propteiea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem, et inmortalis, ut faceret inmortalem. si quis ergo eum sequitur, induet inmortalitatem; si quis uoluntatem eius facit, non morietur in aeternum, sed dicet ei Christus: hodie mecum eris in paradiso. quid est \'hodie\'? hoc est: de nocte transisti, mecum eris in lumine;

noli tenebras formidare quem aeterna lux suscepit. pulchre etiam subiunxit: mecum eris in paradiso, hoc est: noli dubitare de carne, et me in carne uidisti. noli timere, ne et tu cadas de paradiso sicut cecidit Adam, sed audi quia mecum eris, quo cadere praesente non possis.

ceciderat caro in paradiso, antequam susciperetur a Christo. ibi eris susceptus, ubi et ille qui suscepit, qui non mentitus est dicens: uolo ut ubi ego sum et illi sint mecum. non recedet [*]( 6 *Esai. 63, 4. 42, 4 8 *I Cor. 15, 53 11 Ioh. 3, 6 :1? I Tim. 2, 5 18 Ioh. 11,26 19 . 21 Luc. 23, 43 27 *Ioh. 17, 24 ) [*]( 1 communis] quomodo {J 2 quam Am2BC(lav crucifigerent B 3 etsi] si F 4 peccata] peccatores « (c/. II Cor. 5,21 et pag. 140,11), add. quifJ 6 ueritatem B 7 iudicium om. BCml 9 alt. hoc] add. induere fJ 10 est et spiritu sancto fiav 11 hominis om. ft 13 . 18 cristus B 16 ut suos (-mortalis ut suos in ras. D) faceret immortales 0 17 consecutus fuerit fJ 18 dicit codd. av,correx% 19 odie B 20 de nocte] donec te B 21 pulcre C 24praesente cadere fiav 25 ceciderit BCmlEml cecidit Cm2DEm2Fav 26 alt. qui] quia BFa )

225
pastor a gregibus suis, licet iam lupum in paradiso timere non possis, cui dictum est: uidebam satanan sicut fulgur de caelo cadentem. ideo ante consummationem aduersarius deicitur in incendium, catenis quoque perpetuis alligatur, ut tu iam nullas insidias pertimescas.