Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

bibam, fiat uoluntas t u a. communis affectus est mortem timere, quem suscepit Christus, ut crucifigeret, sicut crucifixit, et carnem; mihi enim est luctatus, ut mihi uinceret. etsi caro Christi fortis nec peccato obnoxia, tamen peccata suscepit; infirmitate3 suscepit, etsi nihil habuit quod doleret. denique audi dicentem:

quia pro nobis dolet, donec eiciat in ueritate iudicium. non enim alteram carnem, sed hanc suscepit, ut apostolus docet dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem. etsi de uirgine natus et sancto est spiritu, tamen hominis est filius, quia homo uirgo. et ideo quod natum est ex carne caro est et qui natus est de homine homo dicitur, mediator dei et hominum homo Christus Iesus.

Propteiea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem, et inmortalis, ut faceret inmortalem. si quis ergo eum sequitur, induet inmortalitatem; si quis uoluntatem eius facit, non morietur in aeternum, sed dicet ei Christus: hodie mecum eris in paradiso. quid est \'hodie\'? hoc est: de nocte transisti, mecum eris in lumine;