Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sapiens et intelleget ea? denique alibi: uir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec. et tu ergo, cum legis euangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis; inluminet te sapientiae fulgor aeternae. uerba quidem sunt, sed et ipsa mundant et ipsa inluminant et ipsa confirmant et ipsa uiuificant. unde ait Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus te.

Denique ut aduerteremus, quod secundum hominem loquitur, paulo post dixit: ecce adpropinquat hora, ut filius hominis tradatur in manus peccatorum, et Iudae osculanti ait: Iuda, osculo filium hominis tradis?, hoc est: uenenum infundis osculo quo gratia caritatis infunditur, osculo quod sacrae pacis insigne est, osculo quo amicitia fida firmatur, osculo quo fides sancta signatur? hoc ergo osculo tradis periculo quem propter osculi commercium uenerari

deberes, et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de caelo? sic enim scriptum est:.filius hominis qui estin caelo, ipse est qui descendit e caelo. filium hominis tradis qui te ex peccatore apostolum fecit, filium hominis tradis qui uenit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? ego osculum non nego; ipse uideris qui uiolaueris osculi sanctitatem. aut non legisti, quod utilia sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici? nec inmerito grauiore