Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quando igitur uerus aduenit ? audi dicentem: annuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. sacri ficium et oblationem noluisti, corpus autem p er f e ci sti mihi. tunc dixi: ecce uenio, in capite libri scriptum est de me; ut /aciam uoluntatem tuam, deus meus, uolui. quid euidentius quam quod cum euangelii sui munere nobis Iesus uerus aduenit? ipse locutus est et innumeri credentium populi congregati sunt, qui uix singuli ante credebant. ipse uenit in carne et cessauit sacrificium Iudaeorum, cessauit oblatio pro peccato, quia peccatorum remissor aduenerat. non erat remedium necessarium legis ubi legis auctor adstabat.