Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non gladio diabolus, sed uerbo dei uincitur; ideo taceat lingua hominis, dei uerbum loquatur. denique et Christus tacebat ante Pilati iudicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi, quia lingua corporis facilis est ad errorem, procliuis ad lapsum. sunt autem et qui tacentes loquantur sicut Moyses, qui stabat attonitus et tacebat, cui dixit tacenti deus: quid clamas ad me?ut Susanna, quae tacuit in periculis suis et dominus exaudiuit eam. ergo etiamsi in te uerbum dei sit, et tacebis in dei uerbo et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo.

Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta Dauid, in quo ea, quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante [in eo] locutus est Christus. sic enim scriptum est: ego autem, cum in aliquo molesti essent mihi, induebam me cilicio et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo conuertetur. quid est \'in aliquo\'?