Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Meditabatur ludas Christum uendere, sed reuocabat eum tanta domini gratia et quaedam paternae delenimenta pietatis, quibus furor eius molliebatur, nec erUpisset in scelus, nisi se in cor eius, quia Christum fallere se putabat, aduersarius demersisset. non ergo dubites, quando aliqui tibi molesti sunt uolenti seruare

iustitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum. uidebat Dauid propheticis oculis, agnoscebat eius figuram; ideo tacebat, ne illius faceret uoluntatem qui interturbare gestit affectum. premebat uocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia et taciturnitatis uigilabat custodia, ne inimicus obreperet, ne de claustris oris uagus aliquis sermo et incautus exiret. ideo fortior est patiens qui se ipsum continet quam qui urbes capit. iustus ipse sibi claustrum est, ipse sibi peruigil custos.