Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quomodo igitur proposuerit sanctus propheta Dauid aut propter quid custodire uias suas, audiamus: ut non, inquit, delinquam in lingua mea. si hoc cauet propheta, tu non caues? si hoc metuit in quo dei gratia loquebatur, tu non metuis, qui erroris uerba non refugis et theatralibus sermonibus delectaris ? tu non reformidas, cui scriptum est in euangelio, quia pro omni otioso uerbo rationem es redditurus? si pro otioso uerbo . periculum est, quanto magis pro criminoso!

non omne, quod otiosum, et criminosum , sed omne, quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur. cum mouetur animus et exagitatur stimulantibus aduersariis, obstrepentibus inludentibus criminantibus, excidit uerbum commotionis; ideo silentium et tutum est et decorum, quod seruat cum grauitate cautelam.