Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

remitte mihi exilium quo relegatus sum. si remiseris, antequam discedam hinc, non ero amplius exui atque peregrinus; cum enim tu lemiseris, non ero peregrinus, sed ciuis ero sanctorum tuorum, ero cum patribus meis qui et ipsi fuerunt ante peregrini, nunc uero iam ciues sunt. ero domesticus dei, ut poenam non timeam, gratiam merear per dominum nostrum Iesum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas cum spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.