Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non potestatem usurpamus, sed seruimus imperio, ne postea, cum uenerit dominus et ligatos inuenerit quos oportuit solui, commoueatur aduersus dispensatorem, qui ligatos seruauerit seruos quos dominus iusserat solui dicens, quoniam qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit secundum uoluntatem eius, uapulabit multum; qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit minus.

Merito ergo Dauid remitti sibi postulat, quod sciebat non esse his qui secundum Aaron erant sacerdotibus adtributum, sed euangelio seruabatur. cui ergo non remittitur in exilio est, in peregrinationis iniuria perseuerat. hic ergo petenda est uenia — hic enim dictum est: beati qui fletis, quia ridebitis —, hic locus est ueniae postulandae. deploremus igitur in terris, ut meieamur indulgentiam.

nisi remissum peccatum hic fuerit, non habebimus requiem, si requies non fuerit , non erit uita aeterna , si uita aeterna non fuerit, non erimus. ideo petit remitti sibi, antequam eat, ut sit. si enim remissum non fuerit, non ero, inquit, cum his qui sunt, cum his qui in paradisum merentur ascendere. qui autem non est, consumetur cum descendentibus in lacum, qui in catenis et carcere fuerit derelictus.